Discover millions of ebooks, audiobooks, and so much more with a free trial

Only $11.99/month after trial. Cancel anytime.

De vulgari eloquentia
De vulgari eloquentia
De vulgari eloquentia
Ebook66 pages42 minutes

De vulgari eloquentia

Rating: 0 out of 5 stars

()

Read preview

About this ebook

De vulgari eloquentia est tractatus de linguis Romanicis, dialectis Italicis, litteris in his sermonibus compositis, optimoque sermone eligendo. Latine scriptus est a Dante Alagherio, poeta Italico, anno fere 1304. In animo habuit quattuor libros de hac re scribere,[1] sed duos tantum confecit.
In enumeratione sermonum Romanicorum, Dantes primus ille distinctionem facit secundum verbum affirmationis inter linguas Francogalliae septentrionalis (linguam oil), Provinciae (linguam oc), Italiae (linguam si).
Opus Latine scriptum est quod Dantes vult persuadere doctis aetatis suae Italicam linguam ad omnia argumenta tractanda aptam esse et facultates varias et diversas habere ita ut docti quoque ea lingua uti cum dignitate possint.
LanguageLingua latīna
Publisherepf
Release dateJan 29, 2020
ISBN9780244857585
De vulgari eloquentia
Author

Dante Alighieri

Dante Alighieri (1265-1321) was an Italian poet. Born in Florence, Dante was raised in a family loyal to the Guelphs, a political faction in support of the Pope and embroiled in violent conflict with the opposing Ghibellines, who supported the Holy Roman Emperor. Promised in marriage to Gemma di Manetto Donati at the age of 12, Dante had already fallen in love with Beatrice Portinari, whom he would represent as a divine figure and muse in much of his poetry. After fighting with the Guelph cavalry at the Battle of Campaldino in 1289, Dante returned to Florence to serve as a public figure while raising his four young children. By this time, Dante had met the poets Guido Cavalcanti, Lapo Gianni, Cino da Pistoia, and Brunetto Latini, all of whom contributed to the burgeoning aesthetic movement known as the dolce stil novo, or “sweet new style.” The New Life (1294) is a book composed of prose and verse in which Dante explores the relationship between romantic love and divine love through the lens of his own infatuation with Beatrice. Written in the Tuscan vernacular rather than Latin, The New Life was influential in establishing a standardized Italian language. In 1302, following the violent fragmentation of the Guelph faction into the White and Black Guelphs, Dante was permanently exiled from Florence. Over the next two decades, he composed The Divine Comedy (1320), a lengthy narrative poem that would bring him enduring fame as Italy’s most important literary figure.

Related authors

Related to De vulgari eloquentia

Related ebooks

Reviews for De vulgari eloquentia

Rating: 0 out of 5 stars
0 ratings

0 ratings0 reviews

What did you think?

Tap to rate

Review must be at least 10 words

    Book preview

    De vulgari eloquentia - Dante Alighieri

    Questo ebook è stato realizzato da Litterae.eu, informatica umanistica  

    Ebook realizzato nel 2019 da un'opera di pubblico dominio.

    Dantis Alagherii  De vulgari eloquentia libri duo

    LIBER PRIMUS

    I

    1. Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem scilicet eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus, cum ad eam non tantum viri sed etiam mulieres et parvuli nitantur, in quantum natura permictit, volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tanquam ceci ambulant per plateas, plerunque anteriora posteriora putantes, - Verbo aspirante de celis - locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum aurientes, sed, accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum ydromellum.

    2. Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus quam sine omni regola nutricem imitantes accipimus. 3. Est et inde alia locutio secondaria nobis, quam Romani gramaticam vocaverunt. Hanc quidem secundariam Greci habent et alii, sed non omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur et doctrinamur in illa.

    4. Harum quoque duarum nobilior est vulgaris: tum quia prima fuit humano generi usitata; tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat.

    5. Et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.

    II

    1. Hec est nostra vera prima locutio. Non dico autem ‘nostra’ ut et aliam sit esse locutionem quam hominis: nam eorum que sunt omnium soli homini datum est loqui, cum solum sibi necessarium fuerit. 2. Non angelis, non inferioribus animalibus necessarium fuit loqui, sed nequicquam datum fuisset eis: quod nempe facere natura aborret.

    3. Si etenim perspicaciter consideramus quid cum loquimur intendamus, patet quod nichil aliud quam nostre mentis enucleare aliis conceptum. Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur. 4. Et si obiciatur de hiis qui corruerunt spiritibus, dupliciter responderi potest: primo quod, cum de hiis que necessaria sunt ad bene esse tractemus, eos preferire debemus, cum divinam curam perversi expectare noluerunt; secundo et melius quod ipsi demones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent nisi ut sciat quilibet de quolibet quia est et quantus est; quod quidem sciunt: cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam.

    5. Inferioribus quoque animalibus, cum solo nature instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri: nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones, et sic possunt per proprios alienos cognoscere; inter ea vero que diversarum sunt specierum non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus dampnosa fuisset, cum nullum amicabile commertium fuisset in illis.

    6. Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam vera locutio; non quod aliud esset asine illud quam rudere, neque quam sibilare serpenti. 7. Si vero contra argumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in quinto Metamorfoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate dicit, aliud

    Enjoying the preview?
    Page 1 of 1